factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem
speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David
et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem
eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam
inhoneste ageret cum ea
erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa
fratris David vir prudens valde
qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per
singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar
sororem Absalom fratris mei amo
cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem
simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat
oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut
comedam de manu eius
accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque
venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat
obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas
sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius
misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon
fratris tui et fac ei pulmentum
venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem
iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in
oculis eius coxit sorbitiunculas
tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et
noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque
eiecissent omnes
dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de
manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et
intulit ad Amnon fratrem suum in conclave
cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni
cuba mecum soror mea
quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque
enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris
quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad
regem et non negabit me tibi
noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens
viribus oppressit eam et cubavit cum illa
et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius
esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei
Amnon surge vade
quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis
adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit
audire eam
sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me
foras et claude ostium post eam
quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae
regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister
illius foras clausitque fores post eam
quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica
inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et
clamans
dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus
concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque
adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens
in domo Absalom fratris sui
cum autem audisset rex David verba haec contristatus est
valde
porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum
oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves
Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom
omnes filios regis
venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi
tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum
dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut
veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et
noluisset ire benedixit ei
et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum
saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut
vadat tecum
coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et
universos filios regis
praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum
temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et
interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis
roboramini et estote viri fortes
fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut
praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis
ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt
cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David
dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex
eis saltem unus
surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit
super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt
vestimenta sua
respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit
ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi
sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat
positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius
nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum
istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus
mortuus est
fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos
et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex
latere montis
dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta
verbum servi tui sic factum est
cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et
intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et
omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis
porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem
Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus
Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi
tribus annis
cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus
esset super Amnon interitu